SACLES

SACLES
SACLES
nomen malo Deo seu Principi tenebrarum, a Manete tributum; Hic enim veterum Philosophorum, de duplici Principio bono et malo errorem (qui etiam Christianae primae aetatis Ecclesiae negotium facessivit, inventis Gnosticis aliisque Deum geminum bonum et malum statuentibus, in iis tamen oppressus est) ex Orco revocavit, ac Deo bono suum quasi aemulum tenebrarum Principem, cui Saclae nomen indidit, ad latus constituit, de quo vide Euseb. Histor. Eccl. l. 7. c. 30. Socr. l. 1. c. 17 Athanasium contra Haeret. p. 850. Basilium M. in Hexaem. Homil. 2. Epiphanium, et praesertim Augustin. de Vera Relig. c. 9. Vide quoque infra in voce Zeevuboch.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”